monumenta.ch > Plinius > sectio 195

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 195
{LXVI} ferunt Tiberio principe excogitato vitri temperamento, ut flexile esset, totam officinam artificis eius abolitam, ne aeris, argenti, auri metallis pretia detraherentur, eaque fama crebrior diu quam certior fuit. sed quid refert, Neronis principatu reperta vitri arte, quae modicos calices duos, quos appellabant petrotos, HS VI venderet?